S. Raphaëlis Archangeli

III. Klasse Weiß 📅 24. Oktober Gloria Credo
Im Kalender:

Introitus

Latein
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio libri Tobíæ In diébus illis: Dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta et facit invenire misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem faciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit, ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Angelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dæmonem. ℣. Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus. Allelúja, allelúja. ℣. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus. Benedícite Dóminum, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsaida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiebat, a quacúmque detinebátur infirmitáte.
Deutsch

Offertorium

Latein
Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas.
Deutsch

Communio

Latein
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Dirigere dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum: et, quem tuæ majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet.
Deutsch

S. Raphaëlis Archangeli ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 24. Oktober begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.