Ss. Martyrum Machabæorum

IV. Klasse Rot 📅 1. August

Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Introitus

Latein
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Benedícam Dóminum in omni témpore; semper laus ejus in ore meo. &Glória Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ præbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Lectio Epistolæ Sancti Pauli Apostoli ad Hebrǽos Fratres: sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, extinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt non suscipiéntes redemptiónem ut meliórem invenírent resurrectiónem. Alii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, in spelúncis, et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Iesu, Dómino nostro.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! ℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja. ℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Deutsch

Offertorium

Latein
Exsultábunt sancti in glória; lætabúntur in cubílibus suis. Exaltatiónes Dei in gútture eórum. Allelúia.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et præsídium nobis crescat et gáudium.
Deutsch

Communio

Latein
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. ℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. ℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch

Evangelium

Aus dem Commune übernommen

Latein
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Deutsch

Ss. Martyrum Machabæorum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 1. August begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.