Osterdienstag

Die III infra octavam Paschæ

I. Klasse Weiß Osterzeit 📅 2 Tage nach Ostern Credo Sequenz
Im Kalender:

Introitus

Latein
Aqua sapiéntiæ potávit eos, allelúja: firmábitur in illis et non flectétur, allelúja: et exaltábit eos in ætérnum, allelúja, allelúja. Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Aqua sapiéntiæ potávit eos, allelúja: firmábitur in illis et non flectétur, allelúja: et exaltábit eos in ætérnum, allelúja, allelúja.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui Ecclésiam tuam novo semper fœtu multíplicas: concéde fámulis tuis; ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Actuum Apostolórum In diébus illis: Surgens Paulus et manu siléntium índicens, ait: Viri fratres, fílii géneris Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis hujus missum est. Qui enim habitábant Jerúsalem, et príncipes ejus, ignorántes Jesum et voces Prophetárum, quæ per omne sábbatum legúntur, judicántes implevérunt: et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto, ut interfícerent eum. Cumque consummássent ómnia, quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto. Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Jerúsalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiámus eam, quæ ad patres nostros repromíssio facta est: quóniam hanc Deus adimplévit fíliis nostris, resúscitans Jesum Christum, Dóminum nostrum.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. ℣. Dicant nunc, qui redémpti sunt a Dómino: quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos. Allelúja, allelúja. ℣. Surrexit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno.
Deutsch

Sequentia

Latein
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni. Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres. Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus. Dic nobis, María, quid vidísti in via? Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis. Angélicos testes, sudárium et vestes. Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam. Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Stetit Jesus in médio discipulórum suórum et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolíte timére. Conturbáti vero et contérriti, existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis: Quid turbáti estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes, quia ego ipse sum: palpáte et vidéte: quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus et mirántibus præ gáudio, dixit: Habétis hic aliquid, quod manducétur? At illi obtulérunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducásset coram eis, sumens relíquias, dedit eis. Et dixit ad eos: Hæc sunt verba, quæ locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia, quæ scripta sunt in lege Móysi et Prophétis et Psalmis de me. Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: Quóniam sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die: et prædicári in nómine ejus pœniténtiam, et remissiónem peccatórum in omnes gentes.
Deutsch

Offertorium

Latein
Intónuit de cœlo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus.
Deutsch

Communio

Latein
Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens, allelúja: quæ sursum sunt sápite, allelúja.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut paschális percéptio sacraménti, contínua in nostris méntibus persevéret.
Deutsch

Osterdienstag (Die III infra octavam Paschæ) ist ein Fest I. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 2 Tage nach Ostern begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Osterzeit.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.