Feria Tertia infra Hebdomadam I in Quadragesima
Im Kalender:
Introitus
Latein
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo et in sǽculum tu es.
Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo et in sǽculum tu es.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Isaíæ Prophétæ
In diébus illis: Locútus est Isaías Prophéta, dicens: Quǽrite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitationes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud: ait Dóminus omnípotens.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine,
℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus Prophéta a Názareth Galilǽæ. Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo: et sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília, quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, et dixérunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et a cunctis nos defénde perículis.
Deutsch
—
Communio
Latein
Cum invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ: in tribulatióne dilatásti me: miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus.
Deutsch
—
oratio_super_populum
Latein
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam.
Deutsch
—
Feria Tertia infra Hebdomadam I in Quadragesima ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 40 Tage vor Ostern begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Fastenzeit.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.