Hebräer 9
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos 9
Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
—
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
—
Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
—
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
—
superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
—
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
—
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
—
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
—
quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
—
et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.\
—
Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
—
neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
—
Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
—
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?\
—
Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
—
Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
—
Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
—
Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
—
Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
—
dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
—
Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
—
Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
—
Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
—
Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
—
neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
—
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
—
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
—
sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Christus wurde ein für allemal dargebracht, um die Sünden vieler zu tilgen: zum zweiten Mal wird er ohne Sünde erscheinen denen, die auf ihn warten zum Heil.
Hebräer 9 (Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos 9) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.