1 Johannes · 2
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis...2. et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris...3. Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.4. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax e...5. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta...6. Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et i...7. Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus...8. Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso,...9. Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris e...10. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.11. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris a...12. Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propt...13. Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio e...14. Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vob...15. Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis di...16. quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et ...17. Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit vo...18. Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichris...19. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ...20. Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.21. Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scie...22. Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ...23. Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Fili...24. Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis ...25. Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.26. Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.27. Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et n...28. Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus f...29. Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui fa...Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :
Mijn kindertjes, dit schrijf ik u, opdat u niet zondigt. Maar als iemand gezondigd heeft, hebben wij een voorspraak bij de Vader, Jezus Christus, de rechtvaardige:
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
en Hij is de verzoening voor onze zonden; niet alleen voor de onze, maar ook voor die van de hele wereld.
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
En hieraan weten wij dat wij Hem kennen, als wij zijn geboden onderhouden.
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Wie zegt: Ik ken Hem, en zijn geboden niet bewaart, is een leugenaar, en in hem is de waarheid niet.
Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
Maar wie zijn woord bewaart, in hem is waarlijk de liefde van God volmaakt; en hieraan weten wij dat wij in Hem zijn.
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
Wie zegt in Hem te blijven, moet zelf ook zo wandelen als Hij gewandeld heeft.
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
Geliefden, ik schrijf u geen nieuw gebod, maar een oud gebod, dat u van het begin af hebt gehad. Het oude gebod is het woord dat u gehoord hebt.
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
Toch schrijf ik u een nieuw gebod, dat waar is in Hem en in u, omdat de duisternis voorbijgaat en het ware licht al schijnt.
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
Wie zegt in het licht te zijn en zijn broeder haat, is tot nu toe in de duisternis.
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
Wie zijn broeder liefheeft, blijft in het licht, en in hem is geen struikelblok.
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
Maar wie zijn broeder haat, is in de duisternis en wandelt in de duisternis, en weet niet waar hij heen gaat, omdat de duisternis zijn ogen verblind heeft.
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
Ik schrijf u, kindertjes, omdat u de zonden vergeven worden om zijn naam.
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
Ik schrijf u, vaders, omdat u Hem gekend hebt die van het begin af is. Ik schrijf u, jongemannen, omdat u de boze overwonnen hebt.
Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
Ik schrijf u, kinderen, omdat u de Vader gekend hebt. Ik schrijf u, jongemannen, omdat u sterk bent en het woord van God in u blijft, en u de boze overwonnen hebt.
Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :
Heb de wereld niet lief, noch wat in de wereld is. Als iemand de wereld liefheeft, is de liefde van de Vader niet in hem:
quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
want alles wat in de wereld is, is de begeerte van het vlees, de begeerte van de ogen en de hoogmoed van het leven; die is niet uit de Vader, maar uit de wereld.
Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
En de wereld gaat voorbij en haar begeerte; maar wie de wil van God doet, blijft voor eeuwig.
Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.
Kindertjes, het is het laatste uur; en zoals u gehoord hebt dat de antichrist komt, zijn er nu ook veel antichristen geworden; daaraan weten wij dat het het laatste uur is.
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
Zij zijn uit ons voortgekomen, maar zij waren niet uit ons; want als zij uit ons waren geweest, zouden zij zeker bij ons gebleven zijn; maar zo wordt openbaar dat niet allen uit ons zijn.
Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
Maar u hebt de zalving van de Heilige en u weet alles.
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
Ik heb u niet geschreven alsof u de waarheid niet kent, maar alsof u haar kent, en omdat geen enkele leugen uit de waarheid is.
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
Wie is de leugenaar, behalve hij die ontkent dat Jezus de Christus is? Dat is de antichrist, die de Vader en de Zoon ontkent.
Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.
Iedereen die de Zoon ontkent, heeft ook de Vader niet; wie de Zoon belijdt, heeft ook de Vader.
Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
Laat wat u van het begin af gehoord hebt, in u blijven; als wat u van het begin af gehoord hebt in u blijft, zult ook u in de Zoon en de Vader blijven.
Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
En dit is de belofte die Hij ons beloofd heeft: het eeuwige leven.
Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
Dit heb ik u geschreven over hen die u misleiden.
Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
En de zalving die u van Hem ontvangen hebt, blijft in u. En u hebt niet nodig dat iemand u leert; maar zoals zijn zalving u over alles leert, en waar is en geen leugen is. En zoals zij u geleerd heeft: blijf in Hem.
Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
En nu, kindertjes, blijf in Hem, opdat wij, wanneer Hij verschijnt, vertrouwen hebben en niet door Hem beschaamd worden bij zijn komst.
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
Als u weet dat Hij rechtvaardig is, weet dan dat ook ieder die de gerechtigheid doet, uit Hem geboren is.