Leviticus · 26
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculpt...2. Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.3. Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodierit...4. et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.5. Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit s...6. Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui ext...7. Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.8. Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de v...9. Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firma...10. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientib...11. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos a...12. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.13. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne...14. Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,15. si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut n...16. ego quoque hæc faciam vobis : visitabo vos velociter in egesta...17. Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vest...18. Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras...19. et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desu...20. Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, n...21. Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, ad...22. immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora ...23. Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaver...24. ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septi...25. inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confu...26. postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulier...27. Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me :28. et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam ...29. ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.30. Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inte...31. in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta ...32. Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici ves...33. Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, ...34. Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis su...35. in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis soli...36. Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in...37. et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes,...38. Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.39. Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatib...40. donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus...41. Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram ...42. Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et...43. quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis su...44. Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci...45. et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra ...Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Deze passage is nog niet vertaald.
Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
Deze passage is nog niet vertaald.
et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.
Deze passage is nog niet vertaald.
Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
Deze passage is nog niet vertaald.
Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
Deze passage is nog niet vertaald.
si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum :
Deze passage is nog niet vertaald.
ego quoque hæc faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Deze passage is nog niet vertaald.
et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra :
Deze passage is nog niet vertaald.
immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi :
Deze passage is nog niet vertaald.
ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
Deze passage is nog niet vertaald.
inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
Deze passage is nog niet vertaald.
postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me :
Deze passage is nog niet vertaald.
et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra :
Deze passage is nog niet vertaald.
ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
Deze passage is nog niet vertaald.
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ : quando fueritis
Deze passage is nog niet vertaald.
in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente,
Deze passage is nog niet vertaald.
et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur :
Deze passage is nog niet vertaald.
donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum : tunc orabunt pro impietatibus suis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero :
Deze passage is nog niet vertaald.
quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
Deze passage is nog niet vertaald.
et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus.
Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
Deze passage is nog niet vertaald.