Marcus · 11
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivar...2. et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et stati...3. Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino ...4. Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in biv...5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis sol...6. Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.7. Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua,...8. Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem fron...9. Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hos...10. benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in ...11. Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus...12. Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.13. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid fo...14. Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fruc...15. Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit...16. et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :17. et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, ...18. Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo e...19. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.20. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.21. Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledi...22. Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.23. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, ...24. Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite...25. Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus...26. Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis e...27. Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, acc...28. et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi...29. Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unu...30. Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.31. At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, d...32. Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habe...33. Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ai...Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
Deze passage is nog niet vertaald.
et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
Deze passage is nog niet vertaald.
benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
Deze passage is nog niet vertaald.
et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
Deze passage is nog niet vertaald.
et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
Deze passage is nog niet vertaald.
et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
Deze passage is nog niet vertaald.
At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Deze passage is nog niet vertaald.