Marcus · 9
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem,...2. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis ve...3. Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.4. Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse...5. Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.6. Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicen...7. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jes...8. Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam qu...9. Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum ...10. Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et ...11. Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet...12. Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque...13. Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, ...14. Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et e...15. Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?16. Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium m...17. qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et ...18. Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apu...19. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus contur...20. Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei h...21. et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet ...22. Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt...23. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo...24. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiri...25. Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus...26. Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.27. Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogaba...28. Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in orat...29. Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat que...30. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Fili...31. At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.32. Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos ...33. At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : qu...34. Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult prim...35. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum com...36. Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me ...37. Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in ...38. Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui fac...39. qui enim non est adversum vos, pro vobis est.40. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, ...41. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus i...42. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est ...43. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.44. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi c...45. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.46. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi...47. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.48. Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.49. Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud cond...Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
En zes dagen daarna neemt Jezus Petrus, Jakobus en Johannes mee, en leidt hen alleen apart op een hoge berg, en Hij werd voor hen van gedaante veranderd.
Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
En zijn klederen werden schitterend en zeer wit als sneeuw, zoals een volder op aarde ze niet zo wit kan maken.
Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
En hun verscheen Elia met Mozes, en zij spraken met Jezus.
Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
En Petrus antwoordde en zei tot Jezus: Rabbi, het is goed dat wij hier zijn; en laten wij drie tenten maken, voor U een, en voor Mozes een, en voor Elia een.
Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
Want hij wist niet wat hij zei; want zij waren door vrees bevangen.
Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
En er kwam een wolk die hen overschaduwde, en er kwam een stem uit de wolk, die zei: Dit is mijn zeer geliefde Zoon; luistert naar Hem.
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
En terstond om zich heen kijkend, zagen zij niemand meer, behalve Jezus alleen bij hen.
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
En toen zij van de berg afdaalden, beval Hij hun dat zij aan niemand zouden vertellen wat zij gezien hadden, tenzij wanneer de Mensenzoon uit de doden zou zijn opgestaan.
Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
En zij hielden het woord bij zich, terwijl zij onderzochten wat dat zou zijn: wanneer Hij uit de doden zou zijn opgestaan.
Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
En zij vroegen Hem, zeggend: Wat zeggen dan de farizeeën en schriftgeleerden, dat Elia eerst moet komen?
Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Hij antwoordde en zei tot hen: Elia, wanneer hij eerst gekomen is, zal alles herstellen; en hoe staat er geschreven over de Mensenzoon, dat Hij veel moet lijden en veracht worden.
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Maar Ik zeg jullie dat ook Elia gekomen is, en zij hebben met hem gedaan wat zij wilden, zoals over hem geschreven staat.
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
En komend bij zijn leerlingen, zag Hij een grote menigte rondom hen, en schriftgeleerden die met hen in discussie waren.
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
En terstond werd heel het volk, Jezus ziend, met ontzetting vervuld, en zij schrokken, en zij renden toe en begroetten Hem.
Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
En Hij vroeg hun: Waarover discussiëren jullie onder elkaar?
Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
En iemand uit de menigte antwoordde en zei: Meester, ik heb mijn zoon bij U gebracht, die een stomme geest heeft;
qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
waar die hem ook grijpt, werpt hij hem neer, en hij schuimt, en knarst met de tanden, en verdort; en ik heb uw leerlingen gezegd dat zij hem zouden uitdrijven, en zij konden het niet.
Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
Hij antwoordde hun en zei: O ongelovig geslacht, hoe lang zal Ik nog bij jullie zijn? Hoe lang zal Ik jullie nog verdragen? Brengt hem bij Mij.
Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
En zij brachten hem bij Hem. En toen hij Hem zag, deed de geest hem terstond heftig schudden; en neergeworpen op de grond, wentelde hij zich schuimend.
Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
En Hij vroeg zijn vader: Hoeveel tijd is het dat hem dit overkomt? En hij zei: Van kinds af aan;
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
en vaak heeft hij hem in vuur en in water geworpen om hem te verdelgen; maar als U iets kunt, help ons, U over ons ontfermend.
Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Jezus echter zei tot hem: Als je kunt geloven: alle dingen zijn mogelijk voor wie gelooft.
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
En terstond riep de vader van de jongen uit en zei met tranen: Ik geloof, Heer; kom mijn ongeloof te hulp.
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
En toen Jezus zag dat de menigte toestroomde, bestrafte Hij de onreine geest en zei tot hem: Doofstomme geest, Ik beveel jou: ga uit hem weg, en ga niet meer in hem binnen.
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
En hij riep, en scheurde hem hevig, en ging uit hem weg; en hij werd als dood, zodat velen zeiden: Hij is dood.
Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
Jezus echter, zijn hand vasthoudend, richtte hem op, en hij stond op.
Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
En toen Hij in een huis was binnengegaan, vroegen zijn leerlingen Hem in het verborgen: Waarom konden wij hem niet uitdrijven?
Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
En Hij zei tot hen: Dit soort kan door niets uitgaan, tenzij door gebed en vasten.
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
En vandaar vertrokken zij en trokken door Galilea; en Hij wilde niet dat iemand het wist.
Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Hij onderwees echter zijn leerlingen en zei tot hen: De Mensenzoon zal overgeleverd worden in de handen van mensen, en zij zullen Hem doden, en gedood zijnde zal Hij op de derde dag opstaan.
At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
Maar zij begrepen dat woord niet, en zij vreesden Hem te vragen.
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
En zij kwamen in Kafarnaüm. En toen zij in huis waren, vroeg Hij hun: Waarover beraadslaagden jullie onderweg?
At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
Maar zij zwegen; want onderweg hadden zij met elkaar gediscussieerd wie van hen de grootste zou zijn.
Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
En Hij ging zitten en riep de twaalf, en zei tot hen: Als iemand de eerste wil zijn, zal hij van allen de laatste zijn, en dienaar van allen.
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
En een kind nemend, stelde Hij het in hun midden; en nadat Hij het omarmd had, zei Hij tot hen:
Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
Wie een van zulke kinderen ontvangt in mijn naam, ontvangt Mij; en wie Mij ontvangt, ontvangt niet Mij, maar Hem die Mij gezonden heeft.
Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Johannes antwoordde Hem, zeggend: Meester, wij hebben iemand gezien die in uw naam demonen uitdrijft, die ons niet volgt, en wij hebben hem belet.
Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
Jezus echter zei: Belet hem het niet; want niemand is er die een kracht in mijn naam doet en spoedig kwaad over Mij kan spreken;
qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
want wie niet tegen jullie is, is voor jullie.
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Want wie jullie een beker water te drinken geeft in mijn naam, omdat jullie van Christus zijn: voorwaar, Ik zeg jullie, hij zal zijn loon niet verliezen.
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
En wie een van deze kleinen die in Mij geloven tot zonde brengt: het is beter voor hem dat een molensteen om zijn hals gehangen wordt en hij in de zee geworpen wordt.
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
En als je hand je tot zonde brengt, hak haar af; het is beter voor jou verminkt het leven binnen te gaan, dan met twee handen in de Gehenna te gaan, in het onblusbare vuur,
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
waar hun worm niet sterft en het vuur niet gedoofd wordt.
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
En als je voet je tot zonde brengt, hak hem af; het is beter voor jou kreupel het eeuwige leven binnen te gaan, dan met twee voeten in de Gehenna van het onblusbare vuur geworpen te worden,
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
waar hun worm niet sterft en het vuur niet gedoofd wordt.
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
Maar als je oog je tot zonde brengt, werp het weg; het is beter voor jou met één oog in het koninkrijk van God binnen te gaan, dan met twee ogen in de Gehenna van het vuur geworpen te worden,
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
waar hun worm niet sterft en het vuur niet gedoofd wordt.
Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Want een ieder zal met vuur gezouten worden, en elk offer zal met zout gezouten worden.
Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Het zout is goed; maar als het zout zouteloos geworden is, waarmee zult u het kruiden? Hebt zout in u, en hebt vrede onder elkaar.