Marcus · 8
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quo...2. Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec...3. et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : q...4. Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit sat...5. Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.6. Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem...7. Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.8. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod supera...9. Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.10. Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes...11. Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes...12. Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quæri...13. Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.14. Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant ...15. Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento phar...16. Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.17. Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non ...18. oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? ...19. quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos f...20. Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragme...21. Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?22. Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum u...23. Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens ...24. Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.25. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit vide...26. Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et...27. Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ P...28. Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Elia...29. Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens ...30. Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.31. Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa,...32. Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit ...33. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro...34. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vu...35. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui ...36. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrime...37. Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?38. Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista ...39. Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic st...In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
Deze passage is nog niet vertaald.
Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
Deze passage is nog niet vertaald.
et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
Deze passage is nog niet vertaald.
oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
Deze passage is nog niet vertaald.
quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
Deze passage is nog niet vertaald.
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Deze passage is nog niet vertaald.