Micha · 4
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatu...2. et properabunt gentes multæ, et dicent : Venite, ascendamus ad...3. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes ...4. Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non ...5. Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; n...6. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam qu...7. et ponam claudicantem in reliquias, et eam quæ laboraverat, in...8. Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, ...9. Nunc quare mœrore contraheris ? numquid rex non est tibi, aut ...10. Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredi...11. Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt : La...12. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intelle...13. Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, ...Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles : et fluent ad eum populi,
Deze passage is nog niet vertaald.
et properabunt gentes multæ, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones : non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra.
Deze passage is nog niet vertaald.
In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram :
Deze passage is nog niet vertaald.
et ponam claudicantem in reliquias, et eam quæ laboraverat, in gentem robustam : et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nunc quare mœrore contraheris ? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem : ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt : Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas ; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.
Deze passage is nog niet vertaald.