Nahum · 1
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.2. Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et ha...3. Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet ...4. Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desert...5. Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contre...6. Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet ...7. Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens s...8. Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et ...9. Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : n...10. quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum...11. Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertracta...12. Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic qu...13. Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.14. Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo ...15. Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem....Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,
Deze passage is nog niet vertaald.
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.
Deze passage is nog niet vertaald.