Numeri · 12
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus...2. et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne...3. (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morab...4. statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini ...5. descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabe...6. dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos...7. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fideliss...8. ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et fi...9. Iratusque contra eos, abiit :10. nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Ma...11. ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc pecca...12. ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de v...13. Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.14. Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illiu...15. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et popul...Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,
Deze passage is nog niet vertaald.
et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
Deze passage is nog niet vertaald.
(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
Deze passage is nog niet vertaald.
statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi,
Deze passage is nog niet vertaald.
descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
Deze passage is nog niet vertaald.
dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
Deze passage is nog niet vertaald.
At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
Deze passage is nog niet vertaald.
ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Iratusque contra eos, abiit :
Deze passage is nog niet vertaald.
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
Deze passage is nog niet vertaald.
ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
Deze passage is nog niet vertaald.
ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Deze passage is nog niet vertaald.