Numeri · 9
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, p...2. Faciant filii Israël Phase in tempore suo,3. quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremon...4. Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.5. Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam,...6. Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poteran...7. dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraud...8. Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dom...9. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :10. Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima,...11. in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azy...12. non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confr...13. Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen ...14. Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase...15. Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. ...16. Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per no...17. Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc...18. Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius fig...19. et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant fi...20. quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domi...21. Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabe...22. Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super...23. Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius prof...Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Faciant filii Israël Phase in tempore suo,
Deze passage is nog niet vertaald.
quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
Deze passage is nog niet vertaald.
dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
Deze passage is nog niet vertaald.
in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :
Deze passage is nog niet vertaald.
non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :
Deze passage is nog niet vertaald.
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur
Deze passage is nog niet vertaald.
quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
Deze passage is nog niet vertaald.