Hosea · 3

Tekstweergave
Tekstweergave
Lettergrootte
18 px

Verzen

⋯
1
Latijn

Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

2
Latijn

Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

3
Latijn

Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

4
Latijn

Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

5
Latijn

Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.