Spreuken · 29
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei su...2. In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumps...3. Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutr...4. Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.5. Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete ...6. Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit a...7. Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.8. Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avert...9. Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive ri...10. Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.11. Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et rese...12. Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros ha...13. Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator es...14. Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum ...15. Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimi...16. In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi...17. Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.18. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custo...19. Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, ...20. Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis sperand...21. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum ...22. Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis es...23. Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.24. Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, e...25. Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.26. Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egredit...27. Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui i...Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
Deze passage is nog niet vertaald.
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Deze passage is nog niet vertaald.