Spreuken · 5
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina ...2. ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent...3. favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :4. novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi ...5. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius ...6. Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et inve...7. Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.8. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.9. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :10. ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint...11. et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et cor...12. Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquiev...13. nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?14. pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.15. Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;16. deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.17. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.18. Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.19. Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrien...20. Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?21. Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.22. Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum ...23. Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine ...Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;
Deze passage is nog niet vertaald.
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
Deze passage is nog niet vertaald.
novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Deze passage is nog niet vertaald.
Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
Deze passage is nog niet vertaald.
ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Deze passage is nog niet vertaald.
et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
Deze passage is nog niet vertaald.
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Deze passage is nog niet vertaald.
nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
Deze passage is nog niet vertaald.
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;
Deze passage is nog niet vertaald.
deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Deze passage is nog niet vertaald.
Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Deze passage is nog niet vertaald.