Spreuken · 6
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneu...2. illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.3. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidi...4. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.5. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.6. Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sa...7. Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,8. parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.9. Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?10. Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus...11. et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir ar...12. Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;13. annuit oculis, terit pede, digito loquitur,14. pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.15. Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec h...16. Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :17. oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium ...18. cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendu...19. proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter...20. Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem m...21. Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.22. Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant ...23. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio ...24. ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.25. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nut...26. pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pre...27. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestiment...28. aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?29. sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cu...30. Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim u...31. deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domu...32. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;33. turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illiu...34. quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,35. nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptio...Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :
Deze passage is nog niet vertaald.
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
Deze passage is nog niet vertaald.
parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
Deze passage is nog niet vertaald.
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
Deze passage is nog niet vertaald.
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Deze passage is nog niet vertaald.
pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
Deze passage is nog niet vertaald.
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Deze passage is nog niet vertaald.
cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
Deze passage is nog niet vertaald.
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Deze passage is nog niet vertaald.
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
Deze passage is nog niet vertaald.
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
Deze passage is nog niet vertaald.
aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;
Deze passage is nog niet vertaald.
deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;
Deze passage is nog niet vertaald.
turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
Deze passage is nog niet vertaald.
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
Deze passage is nog niet vertaald.
nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Deze passage is nog niet vertaald.