Wijsheid · 12
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !2. Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus pecca...3. Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,4. quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrif...5. et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores ...6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti...7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi o...8. Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessor...9. Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut b...10. sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans qu...11. Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, ven...12. Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ? aut quis stabit contra j...13. Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut o...14. Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his qu...15. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui n...16. Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus e...17. Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute co...18. Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cu...19. Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet j...20. Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta ...21. cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus...22. Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter...23. Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, p...24. Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc ...25. Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.26. Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dign...27. In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant d...O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
Deze passage is nog niet vertaald.
Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
Deze passage is nog niet vertaald.
Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta,
Deze passage is nog niet vertaald.
et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
Deze passage is nog niet vertaald.
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum ? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Deze passage is nog niet vertaald.
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse.
Deze passage is nog niet vertaald.
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :
Deze passage is nog niet vertaald.
cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
Deze passage is nog niet vertaald.