Wijsheid · 13
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia De...2. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stel...3. Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his...4. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ill...5. a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit...6. Sed tamen adhuc in his minor est querela ; et hi enim fortasse...7. Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persu...8. Iterum autem nec his debet ignosci.9. Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, qu...10. Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui a...11. Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et ...12. reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur,13. et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et ...14. aut alicui ex animalibus illud comparet : perliniens rubrica, ...15. et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, ...16. ne forte cadat, prospiciens illi : sciens quoniam non potest a...17. Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum f...18. Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat ...19. Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acq...Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :
Deze passage is nog niet vertaald.
a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed tamen adhuc in his minor est querela ; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Iterum autem nec his debet ignosci.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum : aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;
Deze passage is nog niet vertaald.
reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur,
Deze passage is nog niet vertaald.
et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Deze passage is nog niet vertaald.
aut alicui ex animalibus illud comparet : perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;
Deze passage is nog niet vertaald.
et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro
Deze passage is nog niet vertaald.
ne forte cadat, prospiciens illi : sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit : non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
Deze passage is nog niet vertaald.