Wijsheid · 16
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et p...2. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus ded...3. ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis oste...4. Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire inter...5. Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perve...6. Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in...7. Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, se...8. In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui libera...9. Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non es...10. Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : m...11. In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter sa...12. Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domi...13. Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et de...14. Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spirit...15. Sed tuam manum effugere impossibile est.16. Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui fla...17. Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ig...18. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ...19. Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat un...20. Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum ...21. Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ost...22. Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant...23. hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.24. Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum...25. Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gra...26. ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativ...27. Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo ra...28. ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad bene...29. Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disp...Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem.
Deze passage is nog niet vertaald.
In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
Deze passage is nog niet vertaald.
Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Deze passage is nog niet vertaald.
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur : ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed tuam manum effugere impossibile est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat : vindex est enim orbis justorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant : ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;
Deze passage is nog niet vertaald.
hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
Deze passage is nog niet vertaald.