Wijsheid van Jezus Sirach · 1

Tekstweergave
Tekstweergave
Lettergrootte
18 px

Verzen

⋯
1
Latijn

Prologus: Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

2
Latijn

Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit ? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est ?

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

3
Latijn

sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ?

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

4
Latijn

Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

5
Latijn

Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

6
Latijn

Radix sapientiæ cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ?

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

7
Latijn

disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

8
Latijn

Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

9
Latijn

Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

10
Latijn

et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

11
Latijn

Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

12
Latijn

Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

13
Latijn

Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

14
Latijn

Dilectio Dei honorabilis sapientia :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

15
Latijn

quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

16
Latijn

Initium sapientiæ timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

17
Latijn

Timor Domini scientiæ religiositas :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

18
Latijn

religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

19
Latijn

Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

20
Latijn

Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

21
Latijn

Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

22
Latijn

Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

23
Latijn

et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

24
Latijn

Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

25
Latijn

Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

26
Latijn

In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

27
Latijn

Timor Domini expellit peccatum :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

28
Latijn

nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

29
Latijn

Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

30
Latijn

Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

31
Latijn

In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

32
Latijn

execratio autem peccatori cultura Dei.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

33
Latijn

Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

34
Latijn

Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi,

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

35
Latijn

fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

36
Latijn

Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

37
Latijn

Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

38
Latijn

Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

39
Latijn

et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te :

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.

40
Latijn

quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Nederlands

Deze passage is nog niet vertaald.