Wijsheid van Jezus Sirach · 11
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnat...2. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.3. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fruc...4. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extolla...5. Multi tyranni sederunt in throno : et insuspicabilis portavit diadema.6. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt ...7. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interroga...8. Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ...9. De ea re quæ te non molestat, ne certeris : et in judicio pecc...10. Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non er...11. Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto m...12. Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute,...13. et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilit...14. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt :15. sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilec...16. Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt : qui autem exsul...17. Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habeb...18. Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.19. In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de b...20. et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et reli...21. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mand...22. Ne manseris in operibus peccatorum : confide autem in Deo, et ...23. Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.24. Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci p...25. Ne dicas : Quid est mihi opus ? et quæ erunt mihi ex hoc bona ?26. Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor ?27. In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne im...28. quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuiqu...29. Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine homini...30. Ante mortem ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis sui...31. Non omnem hominem inducas in domum tuam : multæ enim sunt insi...32. Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix induc...33. Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet...34. A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sangui...35. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super...36. Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et aba...Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multi tyranni sederunt in throno : et insuspicabilis portavit diadema.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste.
Deze passage is nog niet vertaald.
Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ne adjicias loqui.
Deze passage is nog niet vertaald.
De ea re quæ te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si præcucurreris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto magis non abundabit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
Deze passage is nog niet vertaald.
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt :
Deze passage is nog niet vertaald.
sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus :
Deze passage is nog niet vertaald.
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne manseris in operibus peccatorum : confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne dicas : Quid est mihi opus ? et quæ erunt mihi ex hoc bona ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor ?
Deze passage is nog niet vertaald.
In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum :
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ante mortem ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non omnem hominem inducas in domum tuam : multæ enim sunt insidiæ dolosi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
Deze passage is nog niet vertaald.
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.
Deze passage is nog niet vertaald.