Wijsheid van Jezus Sirach · 23
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cons...2. Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doct...3. et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta m...4. Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.5. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desideri...6. Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscent...7. Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non pe...8. In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledi...9. Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.10. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sa...11. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, ...12. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a dom...13. Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si d...14. et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur eni...15. Est et alia loquela contraria morti : non inveniatur in hæredi...16. Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis n...17. Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum : est enim in ill...18. Memento patris et matris tuæ : in medio enim magnatorum consistis :19. ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assidui...20. Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non ...21. Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et pe...22. Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid...23. et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.24. Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgr...25. Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam...26. Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circ...27. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam e...28. et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sun...29. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et...30. Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus...31. Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.32. Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæredit...33. primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in vi...34. Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur :35. non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum :36. derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non...37. Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam...38. Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumet...Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
Deze passage is nog niet vertaald.
et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
Deze passage is nog niet vertaald.
In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
Deze passage is nog niet vertaald.
et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Est et alia loquela contraria morti : non inveniatur in hæreditate Jacob.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati.
Deze passage is nog niet vertaald.
Memento patris et matris tuæ : in medio enim magnatorum consistis :
Deze passage is nog niet vertaald.
ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat :
Deze passage is nog niet vertaald.
et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :
Deze passage is nog niet vertaald.
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
Deze passage is nog niet vertaald.
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
Deze passage is nog niet vertaald.
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur :
Deze passage is nog niet vertaald.
non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum :
Deze passage is nog niet vertaald.
derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.
Deze passage is nog niet vertaald.