Wijsheid van Jezus Sirach · 34
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt im...2. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui...3. Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitu...4. Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ?5. Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacienti...6. et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Al...7. multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.8. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore ...9. Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogita...10. Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis f...11. Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabi...12. Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.13. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et li...14. Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.15. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.16. Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam i...17. Timentis Dominum, beata est anima ejus.18. Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?19. Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamen...20. deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam,...21. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt benepla...22. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.23. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblation...24. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victi...25. Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sa...26. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.27. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.28. Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?29. Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ?30. Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit l...31. Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens...Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est :
Deze passage is nog niet vertaald.
et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :
Deze passage is nog niet vertaald.
multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Timentis Dominum, beata est anima ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :
Deze passage is nog niet vertaald.
deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ?
Deze passage is nog niet vertaald.