Wijsheid van Jezus Sirach · 42
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis abscondi...2. de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,3. de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,4. de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et...5. de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa discipli...6. Super mulierem nequam bonum est signum.7. Ubi manus multæ sunt, claude : et quodcumque trades, numera et...8. De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judican...9. Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufer...10. nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gra...11. Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te...12. Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum nol...13. de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.14. Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mul...15. Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In ser...16. Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est...17. Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ ...18. Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.19. Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum æ...20. Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ...21. Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usqu...22. neque minuitur, et non eget alicujus consilio.23. Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ...24. Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate...25. Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.26. Uniuscujusque confirmavit bona : et quis satiabitur videns glo...Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi : et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas :
Deze passage is nog niet vertaald.
de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
Deze passage is nog niet vertaald.
de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,
Deze passage is nog niet vertaald.
de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
Deze passage is nog niet vertaald.
de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.
Deze passage is nog niet vertaald.
Super mulierem nequam bonum est signum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ubi manus multæ sunt, claude : et quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe.
Deze passage is nog niet vertaald.
De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus : et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum : ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat :
Deze passage is nog niet vertaald.
nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur : ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari :
Deze passage is nog niet vertaald.
de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
Deze passage is nog niet vertaald.
Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum : neque adjectum est,
Deze passage is nog niet vertaald.
neque minuitur, et non eget alicujus consilio.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare !
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
Deze passage is nog niet vertaald.
Uniuscujusque confirmavit bona : et quis satiabitur videns gloriam ejus ?
Deze passage is nog niet vertaald.