Wijsheid van Jezus Sirach · 43
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in ...2. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.3. In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis ...4. tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et r...5. Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.6. Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.7. A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.8. Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.9. Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.10. Species cæli gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.11. In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigi...12. Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus e...13. Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ : manus Excelsi aperuerunt illum.14. Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emit...15. Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.16. In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.17. In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus a...18. Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et c...19. et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut l...20. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbr...21. Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fie...22. Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua :...23. et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, ...24. Medicina omnium in festinatione nebulæ : et ros obvians ab ard...25. In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit aby...26. Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus...27. Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et ...28. Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ej...29. Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem ser...30. Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim omnipotens super omni...31. Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potenti...32. Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit e...33. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major ...34. Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comp...35. Quis videbit eum et enarrabit ? et quis magnificabit eum sicut...36. Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.37. Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
Deze passage is nog niet vertaald.
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? fornacem custodiens in operibus ardoris :
Deze passage is nog niet vertaald.
tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.
Deze passage is nog niet vertaald.
A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.
Deze passage is nog niet vertaald.
Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.
Deze passage is nog niet vertaald.
Species cæli gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.
Deze passage is nog niet vertaald.
In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ : manus Excelsi aperuerunt illum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.
Deze passage is nog niet vertaald.
In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
Deze passage is nog niet vertaald.
In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :
Deze passage is nog niet vertaald.
et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
Deze passage is nog niet vertaald.
Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
Deze passage is nog niet vertaald.
Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.
Deze passage is nog niet vertaald.
Medicina omnium in festinatione nebulæ : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum : et plantavit in illa Dominus insulas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
Deze passage is nog niet vertaald.
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
Deze passage is nog niet vertaald.
Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quis videbit eum et enarrabit ? et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
Deze passage is nog niet vertaald.