Tobit · 1
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus...2. cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in cap...3. ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribu...4. Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen pu...5. Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecer...6. Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat D...7. ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem ...8. Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.9. Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, ...10. quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.11. Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio...12. (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam...13. Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deu...14. et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertat...15. Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita sal...16. Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibu...17. et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui...18. Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnare...19. Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consol...20. esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis at...21. Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa pl...22. At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem s...23. Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latu...24. Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,25. et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus r...Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
Deze passage is nog niet vertaald.
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
Deze passage is nog niet vertaald.
ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,
Deze passage is nog niet vertaald.
ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :
Deze passage is nog niet vertaald.
quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
Deze passage is nog niet vertaald.
Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua
Deze passage is nog niet vertaald.
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
Deze passage is nog niet vertaald.
et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :
Deze passage is nog niet vertaald.
et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,
Deze passage is nog niet vertaald.
Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :
Deze passage is nog niet vertaald.
esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
Deze passage is nog niet vertaald.
et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.
Deze passage is nog niet vertaald.