Tobit · 2
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset p...2. dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, time...3. Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël j...4. tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol oc...5. Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,6. memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam...7. Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.8. Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus r...9. Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occis...10. Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in...11. et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora incideren...12. Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut ...13. Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus ...14. sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnib...15. Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et co...16. Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ?17. Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui :18. quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam...19. Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de lab...20. Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi :21. cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne...22. Ad hæc uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est sp...23. Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ,
Deze passage is nog niet vertaald.
dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus :
Deze passage is nog niet vertaald.
tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,
Deze passage is nog niet vertaald.
memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset,
Deze passage is nog niet vertaald.
et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
Deze passage is nog niet vertaald.
sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes :
Deze passage is nog niet vertaald.
Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui :
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi :
Deze passage is nog niet vertaald.
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ad hæc uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
Deze passage is nog niet vertaald.