Tobit · 3
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,2. dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, e...3. Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de pecca...4. Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in d...5. Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum pr...6. Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe...7. Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civ...8. quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæ...9. Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicen...10. Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ?...11. sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ...12. Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedice...13. dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui...14. Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.15. Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut ...16. Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam serva...17. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitat...18. Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.19. Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerun...20. Non est enim in hominis potestate consilium tuum.21. Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus,...22. Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempe...23. Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.24. In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu glor...25. et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos am...Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,
Deze passage is nog niet vertaald.
dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
Deze passage is nog niet vertaald.
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
Deze passage is nog niet vertaald.
In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :
Deze passage is nog niet vertaald.
et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
Deze passage is nog niet vertaald.