Zacharia · 7
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Do...2. Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui e...3. ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis...4. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :5. Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens : Cum...6. et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et...7. numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophet...8. Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens :9. Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, ...10. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumni...11. Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et ...12. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verb...13. Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamab...14. Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desola...Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens : Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi ?
Deze passage is nog niet vertaald.
et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis ?
Deze passage is nog niet vertaald.
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
Deze passage is nog niet vertaald.