Zacharia · 8
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Et factum est verbum Domini exercituum, dicens :2. Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno, et...3. Hæc dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, et habita...4. Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus ...5. Et plateæ civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludent...6. Hæc dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculi...7. Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum d...8. Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mi...9. Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestræ, qui ...10. Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces j...11. Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi ...12. sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabi...13. Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et d...14. Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affliger...15. et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis,...16. Hæc sunt ergo verba quæ facietis : loquimini veritatem unusqui...17. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordib...18. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :19. Hæc dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium qu...20. Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habit...21. et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et d...22. Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Domin...23. Hæc dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus appr...Et factum est verbum Domini exercituum, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem : et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et plateæ civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit ? dicit Dominus exercituum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introëunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,
Deze passage is nog niet vertaald.
sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere ; confortentur manus vestræ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,
Deze passage is nog niet vertaald.
et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc sunt ergo verba quæ facietis : loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum : vadam etiam ego.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes : Ibimus vobiscum : audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
Deze passage is nog niet vertaald.