?
Introitus

Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.) Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio (Kollekte)

Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.

Oratio (Kollekte) — Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis Martyrum Kommemoration

Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut pópulus christiánus Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporáli sollemnitáte congáudet, ita perfruátur ætérna; et, quod votis célebrat, comprehéndat efféctu.

Grant, we beseech You, O Lord, that as Christian people on earth rejoice together on the feast of Your Martyrs, Felix, Simplicius, Faustinus and Beatrice, so may they enjoy it in eternity, and may truly obtain what they honor in their prayers.

Lesung (Lectio / Epistola)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale / Alleluia

Allelúja, allelúja. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.

Evangelium

In illo témpore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit, et ait: Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet et respondens dixit illi Dominus: “Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.”

Offertorium

Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)

Secreta (Stillgebet)

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.

Secreta (Stillgebet) — Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis Martyrum Kommemoration

Hóstias tibi, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratióne deférimus: supplíciter deprecántes; ut indulgéntiam nobis páriter cónferant et salútem.

In memory of Your holy Martyrs, Felix, Simplicius, Faustinus and Beatrice, we bring these sacrificial gifts, O Lord, humbly praying that they may be helpful for us in obtaining Your forgiveness and salvation.

Communio

Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)

Postcommunio

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.

Postcommunio — Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis Martyrum Kommemoration

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Martyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis cœléstibus mýsteriis celebráta sollémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat.

We beseech You, almighty God, that the feast of Your holy Martyrs, Felix, Simplicius, Faustinus and Beatrice, celebrated with heavenly rites, may gain for us the mercy of Your forgiveness.