In Decollatione S. Joannis Baptistæ

III. Klasse Rot 📅 29. August Gloria
Im Kalender:

Introitus

Latein
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Sancti Joánnis Baptístæ Præcursóris et Martyris tui, quǽsumus, Dómine, veneránda festívitas: salutáris auxílii nobis præstet efféctum:
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Jeremíæ Prophétæ In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad Juda ómnia, quæ ego præcípio tibi. Ne formides a fácie eórum: nec enim timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum æreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ. Et bellábunt advérsum te, et non prævalebunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Marcum In illo témpore: Misit Heródes, ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem, uxorem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. Dicebat enim Joánnes Heródi: Non licet tibi habére uxórem fratris tui. Heródias autem insidiabátur illi, et volébat occídere eum, nec póterat. Heródes enim metuébat Joánnem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat. Et cum dies opportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus et tribúnis et primis Galilææ. Cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi simúlque recumbéntibus; rex ait puéllæ: Pete a me, quod vis, et dabo tibi. Et jurávit illi: Quia quidquid petiéris dabo tibi, licet dimídium regni mei. Quæ cum exiísset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joánnis Baptístæ. Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: Volo, ut protínus des mihi in disco caput Joánnis Baptístæ. Et contristátus est rex: propter jusjurándum et propter simul discumbéntes nóluit eam contristáre: sed misso spiculatóre, præcépit afférri caput ejus in disco. Et decollávit eum in cárcere. Et áttulit caput ejus in disco: et dedit illud puéllæ, et puella dedit matri suæ. Quo audíto, discípuli ejus venérunt et tulérunt corpus ejus: et posuérunt illud in monuménto.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Múnera, quæ tibi, Dómine, pro sancti Martyris tui Joánnis Baptístæ passióne deférimus: quǽsumus; ut ejus obténtu nobis profíciant ad salútem.
Deutsch

Communio

Latein
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Cónferat nobis, Dómine, sancti Joánnis Baptístæ sollémnitas: ut et magnífica sacraménta, quæ súmpsimus, significáta venerémur, et in nobis pótius édita gaudeámus.
Deutsch

In Decollatione S. Joannis Baptistæ ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 29. August begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.