In Vigilia Nativitatis Domini

I. Klasse Weiß 📅 24. Dezember
Im Kalender:

Introitus

Latein
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obœdiéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Deutsch

Offertorium

Latein
Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes:
Deutsch

Communio

Latein
Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Da nobis, quǽsumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cujus cœlésti mystério páscimur et potámur.
Deutsch

In Vigilia Nativitatis Domini ist ein Fest I. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 24. Dezember begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.