S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Episc. Conf. et Eccles. Doct.

III. Klasse Weiß 📅 2. August Gloria Credo

Commune: Commune Doctoris Pontificis

Im Kalender:

Introitus

Latein
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sǽculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. Allelúja, allelúja. Ipse est diréctus divínitus in pæniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício: humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertátur. ℣. Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me: impinguásti in óleo caput meum, et calix meus inébrians quam præclárus est! ℣. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Deutsch

Offertorium

Latein
Hónora Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Cœlésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitátis exúre: qui beáto Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére:
Deutsch

Communio

Latein
Sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum, quasi ignis effúlgens et thus ardens in igne.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Deus, qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem fidelem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine colláudent.
Deutsch

S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Episc. Conf. et Eccles. Doct. ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 2. August begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.