S. Antonii Mariæ Claret Episcopi et Confessoris

III. Klasse Weiß 📅 23. Oktober Gloria

Commune: Commune unius Confessoris Pontificis

Im Kalender:

Introitus

Latein
Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui. Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus: Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui beátum Antónium Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, apostólicis virtútibus sublimásti, et per eum novas in Ecclésia clericórum ac vírginum famílias collegísti: concéde, quǽsumus; ut, eius dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, animárum salútem quǽrere iúgiter studeámus.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos Fratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére : Iesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
℣. Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. ℣. Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. Allelúia, allelúia. ℣. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
Deutsch

Evangelium

Latein
Lectio sancti Evangelii secundum Matthǽum In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
Deutsch

Offertorium

Latein
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Deutsch

Communio

Aus dem Commune übernommen

Latein
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Deutsch

Postcommunio

Aus dem Commune übernommen

Latein
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Deutsch

S. Antonii Mariæ Claret Episcopi et Confessoris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 23. Oktober begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.