S. Dionysii Epíscopi, Rustici et Eleutherii Martyrum
Commune: Commune Plurimorum Martyrum
Oratio (Kollekte)
Latein
Deus, qui hodiérna die beátum Dionýsium, Mártyrem tuum atque Pontíficem, virtúte constantiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tríbue nobis, quǽsumus; eórum imitatióne, pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Actuum Apostolórum.
In diébus illis: Stans Paulus in médio Areopági, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. Prætériens enim et videns simulácra vestra, invéni et aram, in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. Deus, qui fecit mundum et ómnia, quæ in eo sunt, hic cœli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia: fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora et términos habitatiónis eórum, quærere Deum, si forte attréctent eum aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. In ipso enim vívimus et movémur et sumus: sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro aut argénto aut lápidi, sculptúræ artis et cogitatiónis hóminis Divínum esse símile. Et témpora quidem hujus ignorántia despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus, ut omnes úbique pœniténtiam agant, eo quod státuit diem, in quo judicatúrus est orbem in æquitáte, in viro, in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: Audiámus te de hoc íterum. Sic Paulus exívit de médio eórum. Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt: in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
(sed rubrica 1570)
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui venérant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Obláta tibi, Dómine, múnera pópuli tui, pro tuórum honóre Sanctórum, súscipe propítius, quǽsumus: et eórum nos intercessióne sanctífica.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Sumptis, Dómine, sacraméntis, quǽsumus: ut, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Dionýsio, Rústico et Eleuthério, ad redemptiónis ætérnæ proficiamus augméntum.
Deutsch
—
Introitus
Aus dem Commune übernommen
Latein
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Aus dem Commune übernommen
Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Deutsch
—
Tractus
Aus dem Commune übernommen
Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch
—
Offertorium
Aus dem Commune übernommen
Latein
eórum.
Deutsch
—
Communio
Aus dem Commune übernommen
Latein
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Deutsch
—
S. Dionysii Epíscopi, Rustici et Eleutherii Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 9. Oktober begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.