S. Francisci Caracciolo Confessoris

III. Klasse Weiß 📅 4. Juni Gloria

Commune: Commune Confessoris non pontificis

Im Kalender:

Introitus

Latein
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei: quóniam zelus domus tuæ comédit me. (Allelúja, allelúja) Quam bonus Israël Deus: his, qui recto sunt corde! Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei: quóniam zelus domus tuæ comédit me. (Allelúja, allelúja)
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui beátum Francíscum, novi órdinis institutórem, orándi stúdio et pœniténtiæ amóre decorásti: da fámulis tuis in ejus imitatióne ita profícere; ut, semper orántes et corpus in servitútem redigéntes, ad cœléstem glóriam perveníre mereántur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ Justus, si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit. Senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque annórum número computáta: cani autem sunt sensus hóminis, et ætas senectútis vita immaculáta. Placens Deo Jactus est diléctus, et vivens inter peccatóres translátus est. Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum ejus, aut ne fíctio decíperet ánimam illíus. Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntiæ transvértit sensum sine malítia. Consummátus in brevi explévit témpora multa, plácita enim erat Deo ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: ita desíderat ánima mea ad te, Deus. Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum. Allelúja, allelúja. Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Deutsch

Offertorium

Latein
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Da nobis, clementíssime Jesu: ut præclára beáti Francísci mérita recoléntes, eódem nos, ac ille, caritátis igne succénsi, digne in circúitu sacræ hujus mensæ tuæ esse valeámus:
Deutsch

Communio

Latein
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! (Allelúja.)
Deutsch

Postcommunio

Latein
Sacrosáncta sacrifícii, quǽsumus, Dómine, quod hódie in sollemnitáte beáti Francísci tuæ obtúlimus majestáti, grata semper in méntibus nostris memória persevéret et fructus.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

S. Francisci Caracciolo Confessoris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 4. Juni begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.