S. Joannis Damasceni Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Commune: Commune Doctoris Pontificis
Im Kalender:
Introitus
Latein
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me.
Quam bonus Israël Deus his, qui recto sunt corde!
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Omnípotens sempitérne Deus, qui, ad cultum sacrárum imáginum asseréndum, beátum Joánnem cœlésti doctrína et admirábili spíritus fortitúdine imbuísti: concéde nobis ejus intercessióne et exémplo; ut, quorum cólimus imagines, virtútes imitémur et patrocínia sentiámus.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Deus, qui præcínxit me virtúte: et pósuit immaculátam viam meam.
℣. Qui docet manus meas ad prœ́lium: et posuísti, ut arcum æreum, bráchia mea.
Allelúja, allelúja.
℣. Dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: et déxtera tua suscépit me. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Deus, qui præcínxit me virtúte: et pósuit immaculátam viam meam.
℣. Qui docet manus meas ad prœ́lium: et posuísti, ut arcum æreum, bráchia mea.
_
Pérsequar inimícos meos, et comprehéndam illos.
℣. Confríngam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos.
℣. Proptérea confitébor in natiónibus, Dómine, et nómini tuo psalmum dicam.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Factum est et in álio sábbato, ut intráret Jesus in synagógam et docéret. Et erat ibi homo, et manus ejus déxtera erat árida. Observábant autem scribæ et pharisæi, si in sábbato curáret: ut invenírent, unde accusárent eum. Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum. Et ait hómini, qui habébat manum áridam: Surge et sta in médium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Jesus: Intérrogo vos, si licet sábbatis benefácere, an male: ánimam salvam fácere, an pérdere? Et circumspéctis ómnibus dixit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit: et restitúta est manus ejus. Ipsi autem repléti sunt insipiéntia, et colloquebántur ad ínvicem, quidnam fácerent Jesu.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Lignum habet spem: si præcísum fúerit, rursum viréscit, et rami ejus púllulant.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Ut, quæ tibi, Dómine, offérimus, dona tuo sint digna conspéctu: beáti Joánnis et Sanctórum, quos ejus ópera expósitos in templis cólimus, pia suffragátio conspíret.
Deutsch
—
Communio
Latein
Bráchia peccatórum conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Sumpta nos, quǽsumus, Dómine, dona cœléstibus armis tueántur: et beáti Joánnis patrocínia circúmdent Sanctórum unánimi suffrágio cumuláta; quorum imágines evícit in Ecclésia esse venerándas.
Deutsch
—
S. Joannis Damasceni Confessoris et Ecclesiæ Doctoris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 27. März begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.