S. Joannis Gualberti Abbatis

III. Klasse Weiß 📅 12. Juli Gloria

Commune: Commune Abbatis

Im Kalender:

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis, quia dictum est: Diliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cœléstis perféctus est.
Deutsch

Communio

Latein
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Deutsch

Introitus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.) Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Aus dem Commune übernommen

Latein
Allelúja, allelúja. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

Offertorium

Aus dem Commune übernommen

Latein
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Deutsch

Postcommunio

Aus dem Commune übernommen

Latein
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Deutsch

S. Joannis Gualberti Abbatis ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 12. Juli begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.