S. Josephi Calasanctii Confessoris

III. Klasse Weiß 📅 27. August Gloria

Commune: Commune Confessoris non pontificis

Im Kalender:

Introitus

Latein
Veníte, fílii, audíte me: timorem Dómini docébo vos. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. Veníte, fílii, audíte me: timorem Dómini docébo vos.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui per sanctum Joséphum Confessórem tuum, ad erudiéndam spíritu intellegéntiæ ac pietátis juventútem, novum Ecclésiæ tuæ subsídium providére dignátus es: præsta, quǽsumus; nos, ejus exémplo et intercessióne, ita fácere et docére, ut præmia consequámur ætérna.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlorum? Et ádvocans Jesus parvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrabitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlorum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.
Deutsch

Offertorium

Latein
Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Altáre tuum, Dómine, munéribus cumulamus oblatis: ut ejus nobis fiant supplicatione propitia, cujus nos donasti patrocínio adjuvári.
Deutsch

Communio

Latein
Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium est enim regnum Dei.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut, intercedénte sancto Josépho Confessóre tuo, ad majus semper proficiámus pietátis increméntum.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

S. Josephi Calasanctii Confessoris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 27. August begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.