Ss. Marii, Marthæ, Audifacis, et Abachum Martyrum
Commune: Commune Plurimorum Martyrum
Im Kalender:
Introitus
Latein
Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in lætítia.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.
Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in lætítia.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum Sanctórum tuórum patrocínio supplicántem: ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére; et ætérnæ reperíre subsídium.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Justórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ.
℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja.
Mirábilis Deus noster in Sanctis suis. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flébant, mitténtes semina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prælia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium.
Deutsch
—
Communio
Latein
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Aus dem Commune übernommen
Latein
Lectio libri Sapientiæ
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Deutsch
—
Ss. Marii, Marthæ, Audifacis, et Abachum Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 19. Januar begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.