Die II infra octavam Pentecostes

I. Klasse Weiß Osterzeit 📅 50 Tage nach Ostern Gloria Credo Sequenz
Im Kalender:

Introitus

Latein
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuæ piæ petitiónis efféctum; ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Actuum Apostolórum In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri fratres, nobis præcépit Dóminus prædicáre pópulo: et testificári, quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. Huic omnes Prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Adhuc loquénte Petro verba hæc, cecidit Spíritus Sanctus super omnes, qui audiébant verbum. Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles, qui vénerant cum Petro: quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. Audiébant enim illos loquéntes linguis et magnificántes Deum. Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest, ut non baptizéntur hi, qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos? Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Allelúja, allelúja. Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei. Allelúja. (Hic genuflectitur) ℣. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Deutsch

Sequentia

Latein
Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis tuæ rádium. _ Veni, pater páuperum; veni, dator múnerum; veni, lumen córdium. _ Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium. _ In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solácium. _ O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium. _ Sine tuo númine nihil est in hómine, nihil est innóxium. _ Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium. _ Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium. _ Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium. _ Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium. Amen. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus, quia in Deo sunt facta.
Deutsch

Offertorium

Latein
Intónuit de cœlo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Propítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica: et, hóstiæ spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Deutsch

Communio

Latein
Spíritus Sanctus docébit vos, allelúja: quæcúmque díxero vobis, allelúja, allelúja.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Adésto, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo: et, quem mystériis cœléstibus imbuísti, ab hóstium furóre defénde.
Deutsch

Die II infra octavam Pentecostes ist ein Fest I. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 50 Tage nach Ostern begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Osterzeit.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.