Ostermittwoch
Die IV infra octavam Paschæ
Im Kalender:
Introitus
Latein
Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja: quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja.
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja: quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Deus, qui nos Resurrectiónis Domínicæ ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut per temporália festa, quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Actuum Apostolórum
In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri Israëlítæ, et qui timétis Deum, audíte. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum, glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti. Vos autem sanctum et justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis: auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri. Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium Prophetárum, pati Christum suum, sic implévit. Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
℣. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me.
Allelúja, allelúja.
℣. Surréxit Dóminus vere: et appáruit Petro.
Deutsch
—
Sequentia
Latein
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Manifestávit se íterum Jesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánaël, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi et álii ex discípulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscári. Dicunt ei: Venímus et nos tecum. Et exiérunt et ascendérunt in navim: et illa nocte nihil prendidérunt. Mane autem facto, stetit Jesus in lítore: non tamen cognovérunt discípuli, quia Jesus est. Dixit ergo eis Jesus: Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei: Non. Dicit eis: Míttite in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo: et jam non valébant illud tráhere præ multitúdine píscium. Dixit ergo discípulus ille, quem diligébat Jesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus cum audísset, quia Dóminus est, túnica succínxit se - erat enim nudus, - et misit se in mare. Alii autem discípuli navígio venérunt - non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis, - trahéntes rete píscium. Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas, et piscem superpósitum, et panem. Dicit eis Jesus: Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc. Ascéndit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus: Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium interrogáre eum: Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est. Et venit Jesus, et áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter. Hoc jam tértio manifestátus est Jesus discípulis suis, cum resurrexísset a mórtuis.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Portas cœli apéruit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem cœli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo, allelúja.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Sacrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis immolámus: quibus Ecclésia tua mirabíliter et páscitur et nutrítur.
Deutsch
—
Communio
Latein
Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur, allelúja: mors illi ultra non dominábitur, allelúja, allelúja.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Ab omni nos, quǽsumus, Dómine, vetustáte purgátos: sacraménti tui veneránda percéptio in novam tránsferat creatúram:
Deutsch
—
Ostermittwoch (Die IV infra octavam Paschæ) ist ein Fest I. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 3 Tage nach Ostern begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Osterzeit.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.