Feria Quarta infra Hebdomadam II in Quadragesima
Im Kalender:
Introitus
Latein
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua corrípias me.
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: et, quos ab escis carnálibus prǽcipis abstinére, a nóxiis quoque vítiis cessáre concéde.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio libri Esther.
In diébus illis: Orávit Mardochǽus ad Dóminum, dicens: Dómine, Dómine, Rex omnípotens, in dicióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est, qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti cœlum et terram, et quidquid cœli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est, qui resístat majestáti tuæ. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ.
℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas a me, et ero símilis descendéntibus in lacum.
_
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis, quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster: et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius réspice: et, per hæc sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve.
Deutsch
—
Communio
Latein
Justus Dóminus, et justítiam diléxit: æquitátem vidit vultus ejus.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Sumptis, Dómine, sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum.
Deutsch
—
oratio_super_populum
Latein
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces.
Deutsch
—
Feria Quarta infra Hebdomadam II in Quadragesima ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 32 Tage vor Ostern begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Fastenzeit.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.