Feria Quinta infra Hebdomadam I in Quadragesima

III. Klasse Violett Fastenzeit 📅 38 Tage vor Ostern
Im Kalender:

Introitus

Latein
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius. Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Devotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, benígnus inténde: ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis reficiántur in mente.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Ezechiélis Prophétæ In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me, dicens: Quid est, quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: et hóminem non contristáverit: pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. ℣. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine, fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes: Dimítte eam; quia clamat post nos. Ipse autem respóndens, ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me. Qui respóndens, ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. At illa dixit: Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora.
Deutsch

Offertorium

Latein
Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Sacrifícia, Dómine, quǽsumus, propénsius ista nos salvent, quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
Deutsch

Communio

Latein
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Tuórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle præsídiis, et rénova sempitérnis.
Deutsch

oratio_super_populum

Latein
℣. Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo. Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis: et, quæ profiténtur, agnóscere, et cœléste munus dilígere, quod frequéntant.
Deutsch

Feria Quinta infra Hebdomadam I in Quadragesima ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 38 Tage vor Ostern begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Fastenzeit.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.