Sanctissimi Nominis Jesu
Introitus
Latein
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, et Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in cœlis.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Actuum Apostolorum
In diébus illis: Petrus, replétus Spíritu Sancto, dixit: Príncipes pópuli et senióres, audíte: Si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, notum sit ómnibus vobis et omni plebi Israël: quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobátus est a vobis ædificántibus: qui factus est in caput ánguli: et non est in alio áliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Allelúja, allelúja
Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja.
Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini sancto tuo, Jesu, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus: sonet vox tua in áuribus meis. Vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra nimis.
℣. Oleum effúsum nomen tuum, Jesu: ideo adolescéntulæ dilexérunt te.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab Angelo, priúsquam in útero conciperétur.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: quóniam tu, Dómine, suávis et mitis es: et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te, allelúja.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Benedíctio tua, clementíssime Deus, qua omnis viget creatúra, sanctíficet, quǽsumus, hoc sacrifícium nostrum, quod ad glóriam nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, offérimus tibi: ut majestáti tuæ placére possit ad laudem, et nobis profícere ad salútem.
Deutsch
—
Communio
Latein
Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum: quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: tu es Deus solus, allelúja.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Omnípotens ætérne Deus, qui creásti et redemísti nos, réspice propítius vota nostra: et sacrifícium salutáris hóstiæ, quod in honórem nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, majestáti tuæ obtúlimus, plácido et benígno vultu suscípere dignéris; ut grátia tua nobis infúsa, sub glorióso nómine Jesu, ætérnæ prædestinatiónis titulo gaudeámus nómina nostra scripta esse in cœlis.
Deutsch
—
Sanctissimi Nominis Jesu ist ein Fest II. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am Ostersonntag begangen. Es fällt in die liturgische Zeit: Weihnachten.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.