Matteüs · 12
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem...2. Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faci...3. At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando es...4. quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit,...5. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sa...6. Dico autem vobis, quia templo major est hic.7. Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacri...8. dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.9. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.10. Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicent...11. Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat o...12. Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.13. Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restitut...14. Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quo...15. Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, e...16. et præcepit eis ne manifestum eum facerent.17. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :18. Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complac...19. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis...20. arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exti...21. et in nomine ejus gentes sperabunt.22. Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curav...23. Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?24. Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones ni...25. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum...26. Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomod...27. Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo eji...28. Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in...29. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa e...30. Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum,...31. Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur homin...32. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ...33. Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite a...34. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis ma...35. Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de ma...36. Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuer...37. Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.38. Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes ...39. Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum q...40. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus ...41. Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et cond...42. Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et conde...43. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loc...44. Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens in...45. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores s...46. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres staban...47. Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris s...48. At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et q...49. Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea,...50. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est...In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
Deze passage is nog niet vertaald.
At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
Deze passage is nog niet vertaald.
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Dico autem vobis, quia templo major est hic.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
Deze passage is nog niet vertaald.
dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
Deze passage is nog niet vertaald.
Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
Deze passage is nog niet vertaald.
et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
Deze passage is nog niet vertaald.
Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
Deze passage is nog niet vertaald.
arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
Deze passage is nog niet vertaald.
et in nomine ejus gentes sperabunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
Deze passage is nog niet vertaald.
Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
Deze passage is nog niet vertaald.
At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Deze passage is nog niet vertaald.