Romeinen · 5
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum n...2. per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qu...3. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : sciente...4. patientia autem probationem, probatio vero spem,5. spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cor...6. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tem...7. vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis a...8. Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adh...9. Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justi...10. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem...11. Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum ...12. Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intra...13. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem no...14. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non...15. Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto m...16. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium qui...17. Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abu...18. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnati...19. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constit...20. Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundav...21. ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet pe...Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
Deze passage is nog niet vertaald.
per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
Deze passage is nog niet vertaald.
patientia autem probationem, probatio vero spem,
Deze passage is nog niet vertaald.
spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?
Deze passage is nog niet vertaald.
vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Deze passage is nog niet vertaald.
Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Deze passage is nog niet vertaald.
Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
Deze passage is nog niet vertaald.